Mediathek

Erfordia Latina (Dezember 2017)

Lateinmagazin

131. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 27. Dezember 2017: Wieland Moderegger (Evang. Ratsgymasium Erfurt) über Kirchenmusik und Latein


> Download
_____________________________________

130. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 20. Dezember 2017: Predigt zum Ewigkeitssontag 2017 in der Pfarrkirche von Langewiesen/Ilmkreis


> Download

Contio honorabilis,
nonne cogitavistis feria sexta proxima de auxilio petendo propter diem festum Christi natalem velocissime appropinquantem? Sine dubio ita non solum vos cogitavistis. Circa nos ubique in Natalicia paratur: ostiola venditoria pro nundinis Nataliciis erecta sunt, ornamenta natalicia in viis pendent, tabernae modo natalicio lucent. Desideria donorum communicantur, nonnulli cives cuncta donanda iam nunc in promptu habent. Annus autem ecclesiasticus industriam nostram sufflaminat. Vocat nobiscum: "Doce nos prudentiam quia mortales sumus!" Dies dominicus de aeternitate excitatorius dies est. Quiescite, sistite, retineamini temporis momentulum! Mementote homines defunctos! Qui homines non absunt quamvis neque cernantur neque tangantur. Per Christum cum illis in oratione coniuncti sumus. Abierunt sed speramus fore ne post mortem perdamini sed ut apud Deum mutemini. Itaque de propria mortalitate cogitemus, de fine nostro, de fine totius mundi. Ecce fides nostra, quae fit aculeo et spinae, tempus modernum excitans. Mors homines hodiernos valde offendit. Per totam vitam res cunctas bene disponere volumus: in loco operario, domi nostrae, in horto, in corpore sano. Scopos ponimus et eos attingere cupimus: domum ubi habitat felicitas, professionem satis expletam atque explentem, familiam contentam. Ingenia nostra damus ut ab aliis honorentur, magni momenti nos esse velimus. Res adversas vitatum assecurationes contrahimus. Tamen: Venit mors velociter, rapit nos atrociter, nemini parcetur... Temporibus elapsis talia ab artificibus in Mortis ballationibus expressa sunt. Mors saltat cum divitibus et pauperibus ut aequitas omnium classium socialium post mortem monstretur. Quaecumque nos adipisci potuimus - opes, auctoritas, homines eminentes quibus usi eramus - vanitati fiunt morte minante. Discrimina tolluntur. Multa emi possunt: cura medicinalis optima tibi comparaveris, sepulchrum splendidum quoque. Vita aeterna autem non venalis est. Denique mors angorem timorem metum efficit. Timemus ut auctoritatem summam porro habeamus. Timemus ne condicionibus certis traditi simus. Talia horribilia removere praeferimus. Sed dominicus dies de aeternitate in animos nostros non solum angorem revocat sed etiam spem valde grandem. Spem christianam nostram de morte vincenda et de mansione apud Deum exspectanda. Tempore nostro quo cuncta scientifice explicare volumus satis difficile fit confidere. Temporibus elapsis verisimiliter non multo facilius fuit. Tunc homines in locum scientiae deficientis imagines suffecerunt. Unde et nobis modernioribus hominibus historiuncula in imaginibus praesentatur in capitulo XII sancti evangelii secundum Lucam. Parabola quaedam ab Iesu Christo narrata de divina realitate quae ab humana realitate omnino aberret. Modo Iesus de inexspectato adventu in novissimo die locutus est, quando Petrus rogaturus ad quem talia attinerent, utrum ad apostolos solummodo, an ad omnes homines. Iesus autem respondit dicens: "Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituet dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? Beatus ille servus, quem, cum venerit dominus eius, invenerit ita facientem. Vere dico vobis: Supra omnia, quae possidet, constituet illum. Quod si dixerit servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire, et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari, veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua nescit, et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet. Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit vel non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis; qui autem non cognovit et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem, cui multum datum est, multum quaeretur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo." Parabola dicta in imagines nobis inusitatas ducit. Iesu Christi vitae circumiecta valde differunt a realitate nostra quotidiana. Desunt nobis servi ancillaeque. Vapulatio non iam frequens est. Attamen initium facile intelligitur. Vita nostra depingitur tamquam tempus inter Iesu Christi praesentiam primam et parusiam eius in novissimo die. Spatium inter adventus hos duos interpositum nos tamquam dispensatores boni bene disponere tenemur. Mandata nobis est creatio divina, mundo creato consulamus. De his iam in initio libri Geneseos legimus. Immo nobis facilior intellectu sors mundi perclitantis, facilior intellectu quam maioribus nostris. Namque scimus dependere de moribus nostris sortem mundi. Deluvia a scientificis praevisa atque praedicta evitare possumus modo vivendi simpliciore. Imago dispensatoris, servorum, ancillarum evocat praedium agreste. Labor unicuique faciendus siletur. Iesus saltem dicit: dispensatorem clementem esse necesse est. Tempore suo hominibus iuste detur. Id quoque in vitam nostram transponere fas est: curandum sit nobis de infantibus parentibus clientibus collegis vicinis peregrinis plus quam de nobismetipsis. Responsales nos de aliis quoque. Nos utiles esse debere, nos mandatum habere ut auxilium praebeamus in tempore opportuno. Sic dispensator domino absente tempus sibi tributum optime moderetur. Advenit imago nova quae minus placida, nempe: in parusia Domini praemia et poenae tribuentur. Argumentum hoc iterum atque iterum in Sacris Scripturis invenitur - futurum esse tribunal cum iudice Deo. Nonne agitur de paedagogica arte nigra quae dicitur? Longe homines docebantur esse oboedientes ut regnum caelorum intrare quirent. Nos autem Lutherani scimus de sola gratia in hoc contextu implicanda. De sola gratia hodie nihil amplius auscultabimus duas ob causas: primo, in parabola hodierna argumentum aliud praevalet; secundo, nobis ipsis ignoscimus nimis saepe. Id nihil novi est. Animadvertamus potius in punctum alium, de intellectu potissimo in articulo mortis: maximi momenti esse vitae bonitatem. Quamquam multi cogitant vitam ad arbitrium degendam esse, Christus negat. Sublineat vitae uniuscuiusque qualitatem momenti summi esse. Momenti esse interpretatio divina de vita nostra. His certis ipsi automatoi vitam bonam degere incipimus. Automatoi vitae finem non iam timere debemus. Iudicium de vita tua ab interpretatione Dei erit. Facta tibimetipsi solum perpetrata vanitatis erunt. Itaque sententia ultima textus evangelici relegatur ad res bene comprehendendas: "Omni autem, cui multum datum est, multum quaeretur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo." Non sunt minae sed solacia: a quibus multa petuntur illis multa compensabuntur. Tribulationes tentationes munera non ad desperationem adducunt, immo hortentur et fortitudinem afferant. Cui multa rogantur idem homo non a Deo perdatur. Immo Deus eo plus utitur. Magister bonus a discipulo bono plus petit quam a discipulis desidiosis. Vitae qualitas momenti summi est. Hinc vita nostra numquam sensu carebit. Hinc mors minus potens. Itaque mortuos nostros abire sinamus et anno ecclesiastico valedicamus. Felices ergo et laboriosi ad nova aggrediamur. [Text: Corinna Schwaiger]
________________________________

129. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 13. Dezember 2017: Die Historiker und Rennsteigforscher Ludwig Hertel und Johannes Bühring | Sprachübung: Universität


> Download

Academiarum, quae recto vocaveris doctrinae et artium liberalium sedes, perantiqua est origo. Si quis studiis se addicit et in scholis, quas vocant triviales, nec non in lyceis et gymnasiis satis profecit in linguis ac litteris quibusdam, adacemiam adit, ut vir doctus evadere possit et unam alteramve scientiam penitus addiscat. Singulis hinc academiis societates quaedam sunt, quas vocant facultates, theologica praesertim iuridica, medica, philosophica. Dictarum facultatum membra sunt doctores, quorum est iuvenes litterarum studiosos publice docere, quod in auditorio domus academicae fieri solt. Ab his, qui vocantur professores ordinarii, differunt extraordinarii, quos scholarum habendarum veniam petere oportet. Quae ut obtineatur, examen rite est subeundum, disputationibusque quid humeri valeant in publico professorum consessu monstrandum. Pro collegiis, quibus intersunt, litterarum studiosi minerval quoddam pendere tenentur. Ut primum advenerunt in academiam, per apparitorem academicum nomen suum profitentur rectori magnifico, quo facto albo academico inscribuntur. Academia etiam corpus eruditorum significat. [Quelle: Gailer, Novus orbis pictus fuer die Jugend, Reutlingen 1835, S. 536-537]
______________________________

128. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 6. Dezember 2017: Der Hl. Nikolaus von Myra


> Download

Nicolaus, illustri loco patarae in lycia natus, quarta et sexta feria ab infantia ieiunavit; quam quidem consuetudinem reliqua vita semper tenuit. Adulescens parentibus orbatus, facultates suas paueribus distribuit. Cuius illud insigne est caritatis exemplum, quod tribus puellis periclitantibus, congruenti pecuniae vi in dotem constituta, succurrerit. In palaestinam peregrinatus, dei admonitu myram, lyciae metropolim, venit; ubi a provincialibus episcopis, myrensi episcopop vita functo, praeter omnium opinionem, miro consensu, suffectus est. Eo in munere omnium virtutum se exemplar praebuit. Cum autem contra diocletiani et maximiniani edictum christianae fidei veritatem praedicaret, in carcerem coniectus est, ubi fuit usque ad constantinum imperatorem. Nicaeno concilio interfuit, in quo ariana haeresis damnata est. Ad suos reversus, myrae sanctissime obiit. Eius corpus barium in apulia translatum ibidem summa celebritate colitur.



Sendungen November 2017
Sendungen Jänner 2018


27.12.2017

Kommentare

Zu diesem Artikel sind keine Kommentare vorhanden.